4 Cic. Phil. 9, 8–9
8Quod si excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honorehonore b1: honorem cett. mortuimortui Vb1: mortuo cett. quam vivo iniuriam fecimus sarciamusarceamus V. Vos enim, patres conscripti, – grave dictu est sed dicendum tamen – vos, inquam, Ser. Sulpicium vita privastisprivavistis D: quem cum videretis rere V1: se V2D magis morbummorbum Vt: morbo bns quam oratione excusantem, non vos quidem crudelescrudeles quidem V fuistis – quid enim minus in hunc ordinem convenit? – sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, vehementius excusationieius excusationi Lambinus obstitistis atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum iudicavisset de sententia deiecistis. 9Ut vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum vero deniquevero denique om. D filium mequefilium meque V: pilium aeque t: pilium equitem bns seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. Cuius nos virtutem admirati non ausi sumus adversari voluntativoluntati eius V2: eius voluntati ns. Movebatur singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod velletis esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. Qui quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati videretur.