4 Cic. Phil. 7, 11–14
11Quid? cum Brutum omineomine b: homine V: hominem ns: non t quodamquodam V1b: quoddam t: quondam V2ns illiusillius D: istius V generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, GalliamGalliam del. Baiter, laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium? Quid? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellumad bellum .R. V (.R. = require, signum corruptionis, cf. Mil. 18): ad bellum Roma coni. Halm proficiscerentur, quodquod sequitur in V -te usus ... dico sed (§ 6) erat bellum, si hostis Antonius non erat? 12Quid igitur profectus est vir fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie! Sed animi viris corporis infirmitas non retardavit. Aequum, credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere. 13Quid? cum dilectus haberi tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? Armorum officinas in urbe videtis; militesmilites Vn2: me (ne t) milites cett. cum gladiis sequuntur consulem; praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobis; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dantnomina dant V: nominanda t: nominandi bns, parent auctoritati vestrae: non est iudicatus hostis Antonius? 14At legatos misimus. Heu, me miserum! cur senatum cogor, quem laudavi semper, reprehendere? Quid? vos censetis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vosvos om. D probavisseprobavisse D: probisse V1: probasse V2? non intellegitis, non auditis meam sententiam flagitari? cuicui V1: qui V2D cum pridie frequentes essetis adsensi, postridie ad spem estis inanem pacis devoluti. Quam turpe porroporro V1: est porro V2nst: porro est b legiones ad senatum legatos mittere, senatum ad Antonium! Quamquam illa legatio non est, denuntiatio est paratum illi exitiumexitium fert med. omissis V, nisi paruerit huic ordini. Quid refert? tamen opinio est gravisgravis Pluygers: grui V1: gravior V2D. Missos enim legatos omnes vident; decreti nostrivestri D non omnes verba noverunt.