7 Cic. Phil. 6, 18–19

18Quirites, consilio quantum potero, labore plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. Etenim quis est civis, praesertim hoc gradu quo me vos esse voluistis, tam oblitus benefici vestri, tamvestri tam om. Cus. immemor patriae, tamtam om. Cus. dignitati Cobet: dignitatis V inimicus dignitati suae quem non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus? Multas magnasque habui consul contiones, multis interfui: nullam umquamumquam] hic rursus pergunt D vidi tantam quanta nunc vestrumvestra nst, Reid (cf. iv. 1) est. Unum sentitis omnes, unum studetis, M. Antoni conatusconatus Poggius: conatur V: conatum D avertere a re publica, furorem exstinguere, opprimere audaciam. Idem volunt omnes ordines; eodem incumbunt municipia, coloniae, cuncta Italia. Itaque senatum bene sua sponte firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis. 19Venit tempus, QuiritesQuirites om. D, serius omnino quam dignum populo Romano fuit, sed tamendignum re p. fuisset tamen D ita maturum ut differri iam horahoram o, ut voluit Graevius non possit. Fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendus fuit: nunc si quis erit, erit voluntarius. Populum Romanum servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibusgentibus om. D imperare voluerunt. Res in extremum est adducta discrimen; de libertate decernitur. Aut vincatis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequeminiconsequamini V, aut quidvis potius quam serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi Romani estres est D propria libertas.