6 Cic. Phil. 6, 15–17

15 ↷Sed nimis multa de nugis: ad causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur possetis taciti cogitare.

Ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. Celeritas detracta de causa est; boni tamen aliquid accessit ad causam. 16Cum enim legati renuntiarint quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet? Nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur:Ne legatos quidem exspectabimus?“ Istam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publicafort. ipsa res publica (clausulae gratia). Quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga sumi iuberet. Malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie vituperari. 17Quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. Qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me; si bellum, providum iudicatote. An egoego] fort. ante cogitem transponendum (clausulae gratia) non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei publicae salute cogitem? Quid enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis? An ingratus sum? Quis minus? qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis. Rudis in re publica? Quis exercitatiorexercitatior Poggius: excitatior V? qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus. Quam ob rem,