5 Cic. Phil. 6, 12–15

12Sed redeo ad amores deliciasque vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam recepit. Negatis? Num quisnam est vestrum qui tribum non habeat? Certe nemo. Atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. Rursus reclamatis? Aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? Quinque et triginta tribus patrono.“ Populi Romani igitur est patronus L. Antonius. Malam quidem illi pestem! clamori enim vestro adsentior. Non modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi Romani victoris dominique omnium gentium patronum dicere auderet? 13In foro L. Antoni statuam videmus, sicut illam Q. TremuliTremuli Beroaldus: Tremelli V, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem! Tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spectantibus vobis depugnasset? Sed haec una statua. Altera abab suppl. ed. Cratandrina equitibus Romanis equo publico: qui item ascribunt,Patrono.“ Quem umquam iste ordo patronum adoptavit? Si quemquam, debuit me. Sed me omitto; quem censorem, quem imperatorem? Agrum eis divisit. O sordidos qui acceperintacceperint Ernesti: acceperunt V, improbum qui dederitdedit Zielinski! 14Statuerunt etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bisbis Garatoni: duobus V: iterum Orelli fuerunt. Quis est iste ordo? Multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Eis quoque divisit SemuriumRemurium Ferrarius. Campus Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. Sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est: huic enim adsensi VII virum acta sustulimus. Iacent beneficia Nuculae; friget patronus Antonius. Nam possessores animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant; nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant. 15Sed illa statua palmaris de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere: L. Antonio a Iano medio patrono. Itane? Iamitane? Iam Halm: ita in eam V: itane Gellius i. 16. 5 Ianus medius in L. Antoni clientela estest Gellius: sit V? Quis umquamqui umquam V1 et Macrobius i. 5. 5 in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?