4 Cic. Phil. 6, 9–11

9 ↷Non metuo, QuiritesQuirites Poggius: quam V, ne, cum audierit Antonius, me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. Numquam faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a vobis quam se modestum existimari. 10Quid? ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? Nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. Etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? Nec enim secerni a fratre poterit, tanta praesertim auctoritate. Nam hic inter illos Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. PlancusIn V post Plancius (sic) legitur in ras. uidete quan decertum est, tum ex § 5 repet. ut exercitum ... pareat (del. m. 2). Voc. decertum = decretum (§ 5): ceterae corruptelae ex ante (cf. § 5) et quidem (quod l. 3 ante qui inserui) ortae sunt (te + an = ante, uide + qu = quidem, cf. viii. 5) quam Extitius Faernus (cf. xiii. 28): cum (tum V2) exiluerit V, quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui incenderit curiam. 11Nam Trebellium valde iam diligit: oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert in oculis, postea quam ipsum TrebelliumTrebellium del. Orelli vidit sine tabulis novis salvum esse non posse. Audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O FideFide Pluygers: fides V! – hochoc] hinc Poggius enim opinor Trebellium sumpsisse cognomenquae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Ubi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum? Quis est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia scelestenequitia est scelere (= scelestere) V: corr. Nipperdey?