2 Cic. Phil. 6, 3–4

3 ↷Intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. Ad quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessieritaccerserit V: cf. Neue iii. p. 393; ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? Quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas? 4Quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatiodenuntiatione V: corr. Poggius belli, nisi paruerit: ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur. Mittuntur enim qui nuntientdenuntient Pluygers ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. Facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit! Quid enimenim om. Cus. ille umquam arbitrio suosuo om. Cus. fecit? Semper eo tractus estest Halm: et V quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentiaviolentia codd. Ferrarii (cf. § 6 et ii. 68); semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano.