1 Cic. Phil. 6, 1–3
1Audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. Res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illailla quidem coni. Müller severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. Mora est adlata bello, non causa sublata. Quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. Causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d.a. d. suppl. Orelli XIII. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit. 2Eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iactasunt iacta Garatoni: sunt iacta sunt V: iacta sunt Poggius rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis. Quo quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. Hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. Itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. AntoniumM. Antoni coni. Müller putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevidecerni ed. R; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent. 3Itaque haec sententia, QuiritesQuirites Faernus: quam V, sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non essetnon esset] fort. non est (variam lectionem non est add. V1 post dies), tamen praeter paucos omneshomines omnes V mihi adsensuri viderentur. Hodierno autem die spe nescio qua eis obiectadie, spe nescio qua eis obiecta Jeep (pacis pro eis Bücheler): dies non est pene. scio quaeis obiectarem V: die nescio qua obiecta re Poggius remissior senatus fuit. Nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterquevestraeque V: corr. Poggius consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur.