5 Cic. Phil. 4, 11–13
11Reliquum est, Quirites, ut vos in ista sententia quam prae vobis fertis perseveretis. Faciam igitur ut imperatores instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum videantvident unus det., ut eos tamen adhortentur, sic ego vos ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor. Non estnon est Vs: non est, non est cett. vobis, Quirites, cum eo hoste certamen cum quoquocum D aliqua pacis condicio esse possit. Neque enim ille servitutem vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit. Nullus ei ludus videturvidetur ludus Cus. esse iucundior quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium. 12Non est vobis res, QuiritesQuirites, res D, cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur. Si enim illimillinc D emerserit, nullius supplici crudelitas erit recusanda. Sed tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iamiam om. V1 habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. Incumbite in causam, Quirites, ut facitis. Numquam maior consensus vestervester cons. maior D in ulla causa fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. Nec mirum: agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri. 13Quamquam mortem quidem natura omnibusomnibus natura D proposuit; crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. Hanc retinete, quaeso, Quirites, quamquaeso, Quirites, quam Naugerius (1): Quirites, quaeso, quam s: quaeso quam Vc: quaeso, quaesoque quam t: quaeso qr. p. r. quam n vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt. Aliaalia] quamquam ante alia add. codd., del. Madvig: nam cum alia... (sint) P. R. Müller omnia falsafalsa om. D, incerta suntsunt D: sint V, caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus, quae numquam vi ullaulla vi D labefactari potest, numquam demoveri loco. Hachac Naugerius (1): hac virtute codd. maiores vestri primum universam Italiam devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis inin Vc: inde nst dicionem huius imperi redegerunt.