3 Cic. Phil. 4, 6–8
6 ↷Quae exspectas, M. Antoni, iudicia graviora? Caesar fertur in caelum qui contra te exercitum comparavit; laudantur exquisitissimis verbis legiones quae te reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae: quarum legionum fortissimum verissimumque iudicium confirmat senatus, comprobat universus populus Romanus, nisi forte vos, Quirites, consulem, non hostem iudicatis Antonium. 7Sic arbitrabar, Quirites, vos iudicare ut ostenditis. Quidquid] quit V: qui c: om. nst? municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? Omnes mortales una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva velint contra illam pestem esse capienda. Quid? D. Bruti iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edictoedicto Vcn: dicto st perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? Recte et vere negatisnegatis Vc: negastis nst, Quirites. Est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi RomaniBrutorum... Romani om. D vel constituendam vel recipiendam. 8Quid igitur D. Brutus de M. Antonio iudicavit? Excludit provincia; exercitu obsistitobstitit D; Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. Si consul Antonius, Brutus hostis: si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.