2 Cic. Phil. 4, 4–6
4Quis est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? Ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium RomanorumRomanorum om. D quos Suessae, quos BrundisiBrundisio V occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaretrei p. D. Quod autem praesidium eraterat praesidium D salutis libertatisque vestrae, si C. CaesarisC. om. Vt fortissimorum suifortissimorum sui V: fortissimorumque sui c: fortissimorum suique nst (fort. que = Quirites, post vestrae collocandum) patris militum exercitus non fuisset? Cuius de laudibus et honoribus qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur. 5Quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? Quem enim possumus appellareappell. possumus D eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores? Quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, nonnonne D ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? Nam si illeille si D non hostis, hoshos om. D qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. Praeclare et loco, Quiriteset loco, Quirites V: eo loco quo c: et iocosa t: et luculenta ns, reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistiscomprobastis nst: qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt. 6Nec solum id animose et fortiter sed considerate etiam sapienterque fecerunt: Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorumfidelissimorum om. V1 civium atque optimorum. Huiushuius] Martiae add. codd., del. Manutius legionis legio quartaquarta] iiii V imitata virtutem, duce L. EgnatuleioL. Vc: om nst Egnatio nt, quem senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est.