3 Cic. Phil. 3, 6–7
6quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. Quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? Quae cum hostem populi Romani AntoniumM. Antonium D iudicavisset D (ita mox) iudicasset, comes esse eius amentiae noluit: reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. Atque eaea om. V legio consedit Albae. Quam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorumfortiorum ... amicorum Angelius: fortium ... amicorum V: fortiorem ... amicorum D rei publicaerei p. V: p. R. D civium? 7Huiushuiusce D legionis virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore, civicive D optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. Faciendum est igitur nobisest igitur nobis Vc: igitur nobis est (est nob. n) nst, patres conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et gerit hachac scripsi: haec codd.: del. Ernesti auctoritate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam recuperandam laudelaude Vc: laudetur nst et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus.