11 Cic. Phil. 3, 27–29

27O C. Caesaradulescentem appelloquam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam repentinam! Qui enim haec fugiens fecit, quid faceretfecerit D insequens? Etenim in contione dixerat se custodem forefore Vb: futurum cett. urbis, seque usqueseque usque Muretus: sequasq. V: usque D ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! Custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius? Et quidem se introiturum in urbem dixitdixit V: om. D exiturumque cum vellet. Quid illud? nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem?

28HodiernoIn codd Halmii abt ante Hodierno spatium vacuum relictum est: in g legitur Explicit liber tercius. die primum, patres conscriptiIncipit quartus: in meis cns nulla est lacuna, longo intervalloP. C. D: om. V in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. Cum autem id facere non possem, quieviquievi Victorius: vi V1: qui V2: qui fui D, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. Hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potestpotest V, Cus.: posset D aut quo modo? Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? Ex his totus vitiistotus vitiis (tot c) Vc, Cus.: totus nst conglutinatus est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. 29Quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, utut om. D aut libertatem propriam Romani et generiset generis V: generis D et nominis recuperemus aut mortem servituti anteponamus. Multa quae in libera civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitanforsitan om. D recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate: sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit, quae vis quaedam paene fatalisquae tamen ipsa non tulimusetiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum?