3 Cic. Phil. 2, 5–7

5At beneficio sum tuo usus. Quo? Quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudentipudenti Bake non satis gratus videri. Sed quo beneficio? quodquod Vc: quo nst me Brundisi non occideris? Quem ipse victor qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tutu] ut V (cf. § 76) occideres? Fac potuisse. Quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? Quod si esset beneficium, numquam quiqui V: ii qui D illum interfecerunt a quo erant conservatiservati D, quos tu ipseipse om. V clarissimos viros soles appellareappellare soles D, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? Qua in re non tam iucundum mihi viderivideri mihi D debuit non interfectum meme suppl. Madvig a te quam miserum te idid te D impune facere potuisse. 6Sed sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? An de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer? At inan in D illa querela misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? Quod quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledictomaledicti V: -tis Faernus, praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates impudicaimpudica V1 et Nonius, p. 333: pudica V2D in domo cotidie susciperes vino lustrisque confectus. 7At ego, tamquamquamquam t: tam V mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae etet iam V: et tam Halm magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica graviter querens de homine nihil dixi. Itaque hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum acceperit.