19 Cic. Phil. 2, 47–48
47Sed iam stupra et flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a verecundo inimico audire non posses. Sed reliquum vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. Ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus. Quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. Debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed etiam recordatio; etsietsi V: tametsi ns: iam etsi ct incidamus, opinoropinor V: oportet D, media ne nimis sero ad extrema veniamus.
48Intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddamquiddam iam tum D molitus est. Quid dicam ipse optime intellegit. Inde iter AlexandreamAlexandiriem (i. e. -rieam) V, cf. viii 23: Alexandriam D (ubique) contra senatus auctoritatem, contra rem publicam etrem p. et om. D religiones; sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. Qui tum inde reditus aut qualis? Prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. Quae autem domusdomus V1: erat domus cett.? Suam enim quisque domum tum obtinebat necnec V: neque D erat usquam tua. Domum dico? Quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas?