16 Cic. Phil. 2, 39–42
39 ↷Sed omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. Ne de iocisde iocis Wesenberg: iocis D: totis V quidem respondebo quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illaquidem illa Vns: illa quidem ct castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur. 40Quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum.
Hereditateshereditates Naugerius (1): -tate V: -tatem D mihi negasti venire. Utinam hoc tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. Sed qui istuc tibi venit in mentem? Ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuliretuli VD. Quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. Me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredemfecit heredem del. Madvig (peiore numero). 41Et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras. Fratris filium praeteritpraeterit Vns: -riit c: -reo t, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidemne nomen quidem perscripsit D: te, quem numquam viderat aut certe numquamaut certe numq. Faernus: ut (aut V2) cere numq. V: ac ne umq. D salutaverat, fecit heredem. Velim mihi dicas, nisi molestum est, L. TurseliusTursecius D qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. „Nihil scio“ inquiesinques V: inquis Klotz „nisi quae praedia habuerit.“ Igituris igitur V2 fratrem exheredans te faciebat heredem. In multas praeterea pecunias alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam heres esset, invasit. 42Quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses.