15 Cic. Phil. 2, 37–39
37Castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. Quo quidem tempore si, ut dixi, meum consiliumdiximus consilium V auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. Fateor enim me, cum ea quae acciderunt providerem futuraprovidem futuram V, tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent. Dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. Nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. Illosillos] hos Cus. ego praestantissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacis – mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur – rem publicam hodie teneremus. 38Quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius numquam in hac urbe mansisses. At vero Cn. Pompei voluntatem a me alienabatabalienabat D oratio mea. An ille quemquam plus dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius? Quod quidem erat magnum, de summa re publicapublica om. D dissentientisdissidentes n in eadem consuetudine amicitiae permanere. Ego quid ille etsed et (et sup. l. in s) ego D: an et ego? contra ille quid ego sentirem et spectarem videbat. Ego incolumitati civium primum, utut V: et cns: ac t postea dignitati possemuspossemus om. D, ille praesenti dignitatidignitati om. D potius consulebat. Quod autem habebat uterque quid sequereturquod sequeretur Lambinus, idcirco tolerabilior erat nostra dissensio. 39Quid vero ille singularissingularis V: consularis D vir ac paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsaliaeum Pharsalica D fuga Paphum persecuti sunt. Numquam ab eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. Et eius viri nomine me insectari audes cuius me amicumme ante amicum om. V1: amicum me coni. Halm, te sectoremsectatorem s2t esse fateare?