1 Cic. Phil. 2, 1–3
1Quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? Nec vero necesse est quemquam a mea me quemquam D nominari: vobiscum ipsi recordamini. Mihi poenarum illi plus quam optaremoptaram Heumann dederunt: te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescerepertimescere t et Isidorus Origg. ii. 9. 12. Atque hoc in aliis minus mirabar. Nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei publicae causa lacessiti. Tu ne verbo quidem violatus, ut audacior quam CatilinaL. Catilina V2D, furiosior quam ClodiusP. Clodius V2D ultro me maledictis Faernus: ut romae maledictis V1: ultro maledictis me V2D viderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios civis fore putavisti. 2Quid putem? contemptumne me? Non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid despicere possit Antonius. An in senatu facillime de me detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis civibus bene gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae dedit. An decertare mecum voluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficiumbeneficium est ns et Quintil. xi. 1. 25. Quid enim plenius, quid uberius quam mihimihi quam Campe et pro me et contra Antonium dicere? Illud profectoprofecto est D: non existimavit suisuis D (cf. 1. 5) similibus probari posse sese om. V esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus. 3Cui prius quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen iudico, pauca dicam.