9 Cic. Phil. 1, 21–23
21Altera promulgata lex est ut etut et V: ut D maiestatis Halm: maiestates V: de maiestate D de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint. Haechaec] haec cum t: haecum cn1s1 utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? Quis est enim hodie cuius intersit istam legem maneremanere V: venire D: valere Orelli istis legibus D? Nemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. Armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. „At res popularisad res populares (-is V2) codd.: corr. Naugerius (1).“ Utinam quidem aliquid velletis esseesse del. Eberhard populare! Omnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. Quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? Quid enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus? 22Sed quid plura de lege disputo? Quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. Quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici seobici se D: obicere V1: obicere se V2 multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? Non igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. Quid est aliud hortariadhortari D adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? Quam autem ad pestemad rei p. pestem D furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestatede vi et maiestate V: de vi et de maiestate D, del. Cobet (peiore numero) sublatis? 23Quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque ei quiitemque ei qui D et Arusian. K. vii. p. 469: itemque V maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? Quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi, tamentamen om. D ita conservanda concordiae causa arbitratus sum ut non modo, quas vivus leges CaesarCaesar leges D tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem Caesaris prolatas esse et fixas videtis.