6 Cic. Phil. 1, 13–15
13An me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuomortuorum D? Nihil dico cuicui c: cui“ n: qui Vst. Fuerit ille L. BrutusL. Brutus] Bruuius V (ui = Lu.) qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam prope iniam prope in V: in prope ns: prope in c: in t quingentesimum annum propagavit: adduci tamen non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deorumdeorum om. V immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquamusquam h: nusquam cett. exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. Ego vero eam sententiam dixissemdixissem P. C. D ut me adversus populum Romanum, si quisi qui Vns: si quis c: si quid t accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. Sed hoc ignoscant di immortales velim et populo Romano qui id non probat, et huic ordini qui decrevit invitus. 14Quid? de reliquis rei publicae malis licetne dicere? Mihi verodicere mihi. Verum cns: mihi dicere verum t licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. Potestas modo veniendi in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso. Atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum acciditaccidit V, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur. Qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. Idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissimoaltissimo amplissimoque V2 gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? Non modo voce nemo L. PisoniPisoni Vn2s: Pisonis cett. consulariconsulari V cn2s2, ed. R: consularis n1s1t sed ne voltu quidem adsensus est. 15Quae, malum, est ista voluntaria servitus? Fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum, quorum vocem requiro. Quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metunon metu D: non modo metus V, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae.