5 Cic. Phil. 1, 11–12

11 ↷Quid tandem erat causae cur die hesterno in senatumdie hesterno in sen. Halm (e vestigiis cod. V): in sen. hesterno die D tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam aegrotos deferrideferre V oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est. 12De supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. Coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorumquorum de D honore agitur gratia; quod idem fit, cum de triumpho refertur. Ita sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. Qui cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei dicerethoc ediceret D. At ille vobis audientibus cum fabris seaudientibus... se om. V1 domum meam venturum esse dixit. Nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. Cuius enim malefici tantatanta om. D ista poena est ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum? Quis autem umquam tanto damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam? Quod si scisset quam sententiam dicturus essem, remisisset aliquid profecto de severitate cogendi.