4 Cic. Phil. 1, 9–11

9Tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putaremnon ante putarem om. D: del. Bake, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer. Atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: quanto meo dolore non dico. Turpe mihi ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non possetnon posset om. V1: non esset coni. Halm. Neque vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. Erectus enim maximi acac V: atque ns: et ct pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro querebatur. 10Exqueex quo D eo primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio: qui quamquam parum eratid enim ipsum a Bruto audierama quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonioquo quid potest esse gravius?et omnium praedicatione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam consecutus. Hunc igitur ut sequerer properavi quemquem om. V1: q. V2 praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquidnec enimneque enim D, et Gellius xiii. 1 sperabam id nec praestare poteramsed ut, si quid mihi humanitus accidissetmulta autem impendere videnturvidentur V et Gellius: videbantur D praeter naturam etiametiam V et Gellius: om. D tamen V: om. D et Gellius praeterque fatumhuius tamen diei vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.

11Quoniam utriusque consili causam, patres conscripti, probatam vobis esse confidoconfido etiam V, prius quam de re publica dicere5–8 quaerar hs (= hic supple) de hesterna in senatum tam acerbe V1 med. omissis incipio, pauca querar de hesterna M. AntoniM. om. V2 iniuria: cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli.