3 Cic. Phil. 1, 7–8

7Exposui, patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis, quae plus admirationis habet, breviter exponam. Cum Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbeab urbe ea D transmissio in Graeciam laudabatur: quae tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. Veritus sum ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si essem commoratus. Cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum provectus reiectus Austrotransmitteremus austro V1 med. omissis: nec ita multum si coniuctus proiectus add. V2 sum in eum ipsum locum unde conscenderam. 8Cumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma recentes: a quibus primum accipio M. AntoniM. om. V contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. Nec ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. Addebant praetereafit enim plerumque ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quodquo cs: quod Vnt nuntiant laetiusrem conventuram: KalendisKalendis] Sextilibus (Sex. V) add. codd., del. Madvig: Kal. Sept. Halm senatum frequentemsenatum frequentem om. V1 fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum.