2 Cic. Phil. 1, 4–6
4Lux quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset. 5Liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in Mari nomen invaserat. Atque haec omnia communiter cum conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia. Nam cum serperet in urbeurbem Vns infinitum malum idque manaret in dies latius, idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepulturam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines cum suisuis codd. (cf. ii. 2; iii 18): corr. Angelius similibus servis tectis ac templis urbis minarenturminitarentur V (cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 614), talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse. 6Ecce enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerantedixerat t, mutata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et invito. Consules designati negabant se audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen ipsi consules in contionibusin cont. V: et in cont. D et in omni sermone laudabant. Veterani qui appellabanturqui appellabantur Vns: qui appellantur ct: om. Arusianus K. vii. p. 488: del. Jordan: appellabantur transponit post habebant Hirschfelder (del. qui), quibus hic ordo diligentissime caveratcaverant (sup. l. timebant) V: timebat, caverat t, non ad conservationem earum rerum quas habebant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. Quae cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur.