14 Cic. Phil. 1, 33–35

33 ↷Illud magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis et metui a civibus tuis quam diligi malisquam diligi malis D (cf. Off. ii. 29): om. V. Quod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, caducum. 34Quod videmus etiam in fabula illi ipsiin fabulis ipsi illi D quiOderint, dum metuantdixeritdixerint D perniciosum fuisse. Utinam, M. AntoniM. Vc: om. nst, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex meaudisti multa ex me V: multa audisti ex me cns: multa ex me audisti t eaqueeaque Faernus: aquae V: om. D saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? Illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteriscum ceteris D, principem dignitate. Itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malimmallem D quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus. 35Sed quid oratione te flectam? Si enim exitus C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. Quem qui beatum fuissefuisse om. t putant, miseri ipsi sunt. Beatus est nemo qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. Qua re flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam ut natum esse tete om. V1 cives tui gaudeant: sine quo nec beatus nec caruscarus scripsi: clarus codd. (cf. v. 49, x 8, Cael. 72, Deiot. 15) nec iucundus Weber (cf. § 37): nec unctus V: om. D: nec tutus Muretus: nec diuturnus Mittelmeyer: nec munitus P. R. Müller nec iucundus quisquam esseesse quisquam D omnino potestomnino potest Muretus: omni potestate V: potest D.