13 Cic. Phil. 1, 31–33

31 ↷Tute D autem, M. Antoni,absentem enimenim om. D appellounum illum diem quo in aede Telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? Quae fuit oratiooratio tua Muretus de concordia! quanto metu senatussenatus Ernesti: veteranis V1: veteri s: veter v: cetera n: veterani V2ct, del. Manutius (corruptelas e varia lectione ad veteris § 30 in mg. archetypi posita ortas esse arbitror, cf. Deiot. 24), quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuumcum collegam tuum V: tum collegam t: tu collegam c: tuum collegam ns, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorumauspiciorum ... nuntiatorum Faernus: auspiciorum a te ipso augure pronuntiate V1 (-ante V2): auspicia te ipso augure nuntiante D, illo primumprimo D die conlegam tibi esse voluisti; cumcum Halm: K. (R. s) D: om. V tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit! 32quo senatus die laetior, quo populus Romanuspopulus Rom. om. V1? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. Tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur. Proximoproximo del. Eberhard, alteroaltero del. Cobet, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. Haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Ut enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium MarcumMarcum suppl. Gulielmius vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti. Num te, 33cum haechaec cum te D pro salute rei publicae tanta gessisses, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriaenum gloriae V2D, Cus.: om. V1 paenitebat? Unde igitur subito tanta ista mutatio? Non possum adduci ut suspicer te pecunia captum. Licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. Nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. Quamquamin te ... quamquam om. D solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem tuam. Atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses!