12 Cic. Phil. 1, 29–31
29Sed per deos immortalis! – te enim intuens, Dolabella, qui es mihi carissimusqui es mihi carissimus om. V1, non possum de utriusque vestrum errorede ... errore D: errorem V reticere. Credo enim vos nobilis homines magna quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est, non opes violentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupivisse. Est autemest autem V1: ea est autem V2ct: ea autem est ns gloria lauset laus V2D: fort. est autem gloria ea laus recte factorum magnorumque in rem publicam famafama c et Isidorus Origg. ii. 30. 2 (cf. Marc. 26; de Invent. ii. 166): om. cett. meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur. Dicerem, 30Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te praeter ceterospraeter ceteros om. D paulisper esse expertum viderem. Quem potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu liberataurbe incendio et caedis metu liberata V2 (cf. Fam. ix. 14. 8): om. V1D te domum recepisti? Cuius ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se non obtuleruntobtulerunt ct: tulerunt V: optarent ns? Quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur. Recordare, quaeso, Dolabella, consensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter quas fuerant tibi offensi significarentsignificarent Vt: significar~t c: significaverunt ns sese om. V beneficio novo memoriam veteris doloris abiecisse. 31Hanc tu, P. Dolabella, – magno loquor cum dolore – hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere?