11 Cic. Phil. 1, 27–28

27Irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebitoportebat V1. Quamquam te quidem id facturum non arbitrornovinovi enim D facilitatem tuamconlegam tuum aiunt in hac sua fortuna quae bona ipsi videturmihi, ne gravius quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior videretursed eum iracundum audio esseesse om. D factum. Video autem quam sit odiosum habere eundemiratum eundem D iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod M. Antonium non arbitror repudiaturum. Ego, si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo; sinsin V: si D consuetudinem meam quam in re publica semper habuiquam in re p. semper habui om. V1 tenuero, id est si libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic irascatur ut civi. Armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa erunt dixerint ista arma ne noceant. Quid hac postulatione dici potest aequius? 28Quod si, ut mihi a quibusdam eius familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest contumelia, feremus amici naturam. Sed idem illi ita mecum loquunturmecum locuntur V: mecum D: „non idem tibi adversario Caesaris licebit quod Pisoni socero“, et simul admonent quiddam quod cavebimus:nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam mortis.“