10 Cic. Phil. 1, 24–26
24De exsilio reducti a mortuoa mortuo om. ns; civitas data non solum singulis sed nationibus et provinciis universis a mortuo; immunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. Ergo haec uno, verumverum V: viro D optimo auctore domo prolata defendimus: eas leges quas ipse nobisnobis] nouos V1: vobis Naugerius (1) inspectantibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur eisque legibus rem publicam continericontinere D putabat, de provinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus acta Caesaris evertendasvertendas D putamusputamus Vc: putabimus nt: putavimus s? 25Ac de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae iam latae dicuntur ne illudillud om. V1: id Halm sine ulla V: nulla D quidem licuit. Illae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. Quaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebiplebi V1: plebis (pl.) V2D leges malas metuat. Paratos habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione defendant: vacui metu esse debemus. „Quas tu mihi“ inquit „intercessiones, quas religiones?“ Eas scilicet quibus rei publicae salus continetur. „Neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.“ Quid tum? 26quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: consules populum iure rogaverunt – hocine ahoc enim a V2D maioribus accepimus ius rogandi? – populusque iure scivit. Qui populus? isne qui exclusus est? Quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? Atque haecatque ego haec (haec ego n) D dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. Loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removetevim: arma removete ed. R (ita cns): vim arma, removete Poggius!