1 Cic. Phil. 1, 1–3

1Ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. Ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem Telluris convocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavirenovavi Vns: revocavi ct vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa eratdiscordiis usa erat V: discordaverat c: discordiis erat t: discors erat ns civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui. 2Praeclara tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. Atque his principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebatreferebat Reid; nihil tum nisi quod erat notum omnibusnisi... omnibus om. D in C. Caesaris commentariis reperiebaturreperiebat Kraffert; summa constantiasumma cum dignitate constantia D ad ea quae quaesita erant respondebatnullae respondebat om. D: nullas respondebat Wesenberg. 3Num qui exsules restituti? Unum aiebat, praeterea neminem. Num immunitates datae?Nullaerespondebat. Adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. Multa praetereo eaque praeclaraea quae clara sunt D; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. Dictaturam, quae iam vimiam vim Vt: vim iam cns regiae potestatispossederat Hirschfelder obsederat, funditus ex re publica sustulit; de quaqua VD: qua re cod. Amst. ut voluit Klussmann: quo Stangl ne sententias quidem diximus. Scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.