12 Cic. Phil. 14, 31–33
31 ↷Placet igitur mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus et eis qui una pugnantes occiderintocciderunt (-erZZZ) s monumentum fieri quam amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. Haec se prima latrocinio abrupit Antoni; haec tenuit Albam; haec se ad Caesarem contulit; hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta est. Quarta victrix desiderat neminem: ex Martia non nulli in ipsa victoria conciderunt. O fortunata mors quae naturae debitaqua... debita vita Vassis pro patria estest] sit coni. Halm potissimum redditareddita] oppetita Schmidt! 32Vos vero patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est, ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse videatur. In fuga foeda mors est; in victoria gloriosa. Etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari solet. Illi igitur impii quos occidistisoccidistis ho: cecidistis bsv etiam ad inferos poenas parricidi luent; vos vero qui extremum spiritum in victoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti. Brevis a natura vita nobisvita nobis (vobis bv) bsv: nobis vita ho data est; at memoria bene redditae vitae sempiternasempiterna] perpetua s. Quae si non esset longior quam haec vita, quis esset tam amens qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet? Actum igitur praeclare vobiscum, 33fortissimi, dum vixistis, nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus neque oblivione eorum qui nunc sunt nec reticentia posterorum sepultasepulta b, P. Laetus: insepulta ho esse poterit, cum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. Multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. Atque utinam maiora possemus, quando quidem a vobis maxima accepimus! Vos ab urbe furentem Antonium avertistis; vos redire molientem reppulistis. Erit igitur exstructa moles opere magnifico incisaeque litterae, divinae virtutis testes sempiternae, numquamque de vobis eorum qui aut videbunt vestrum monumentum aut audient gratissimus sermo conticescet. Ita pro mortali condicione vitae immortalitatem estis consecuti.