7 Cic. Phil. 13, 15–16
15Haec si cogitas, escogitas es b: cogitasses cett.: M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle videare. Quod si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc ipsum non sit necesse. Quamquam enim est tanta in te auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortiorfortior bn: om. cett.. Incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstinguirestingui Ursinus; odimusodimus om. b1, irati pugnamus, extorqueri manibuse manibus Halm arma non possunt; receptui signum aut revocationem a bello audire non possumuspossemus t; speramus optima, pati vel difficillima malumus quam servire. 16Caesar confecitconfecit Poggius: conficit D invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus?