20 Cic. Phil. 13, 45–47
45Sed iam se conligit et ad extremum incipit philosophari: „Si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. Sin autem me aliud fatumme aliud fatum bosv et Nonius p. 349: me aliud aut fatum t manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum. Namque si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.“ Praecipias licet gaudia: non enim tibi cum Pompeianis, sed cum universa re publica bellum est. Omnes te di homines, summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi servi oderunt. Sensimus hoc nuper falso nuntio; vero prope diem sentiemus. Quae si tecum ipse recoluerisrecolueris b: recolis osv: coleris t, aequiore animo et maiore consolatione moriere. 46„Denique summa iudici mei spectat huc ut meorum iniurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati suntsint codd. Ferrarii una nobiscum Caesaris mortem.“ Hac Antoni sententia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam consules putatis quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? Quid de Pansa et Hirtio loquorloquor Poggius: loquar codd.? Caesar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere quin D. Bruti sanguine poenas patrias persequatur? Itaque fecerunt ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. Quo maior adulescens Caesar, maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est etet om. os: sed Halm intellegit maximam pietatem conservatione patriae contineri. 47Quod si partium certamen esset, quarum omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum cum illae vere partes vocabantur? Hae vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbisurbis om. t Italiaeque partitio?