1 Cic. Phil. 13, 1–2
1A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne condicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restingueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cumcum] tum V: tamen b iucunda tum salutaris. Nam nec privatos focos nec publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. Itaque sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive quiqui V1: quis V2D alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico. 2Nam quid ego de proximo dicam cuius acta defendimus, auctoremauctorem V: cum auctorem D: actorem cod. Amst., ed. Campani (cf. ii. 96) fatemur Vt: fateamur cett. ipsum iure caesum fatemur? Nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit. Sed hoc primum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit an sit aliquod bellum inexpiabileexpiabile D, in quo pactio pacis lex sit servitutis. Pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabatsive simulabat om. D, non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuissethominum ... potuisset om. V1. Proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisissetdimisisset D, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset.