9 Cic. Phil. 12, 22–23
22 ↷Hic cum essem in urbe ac domi, tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt: quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendaspertimescendas D? Tres viae sunt ad Mutinam – quo festinat animus ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim, cum omnes actiones horum mensumhorum mensum Muretus: horum mensunusum V: honorum D, omnes sententiae meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitumexitum Manutius: exitus codd. (exitum q. m. f. p. exitus ns). Tres ergo, ut dixi, viae: a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia. 23Nunc, quaeso, attendite num aberret aa del. Madvig coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. Scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni VII viralis auctoritas? Nobiscum nec animo certe est nec corporein litt. corpo def. V usque ad finem orationis (cf. ad xi. 17). Si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. Quis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum? Dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. Possum Cassiam vitare, teneretenere δ, ed. R: et t: om. bnsv: fort. sequi ante quid si supplendum Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, poterone Ariminum tuto accedere? Restat Aurelia. Hic quidem etiam praesidia habeohabebo b; possessiones enim sunt P. Clodi. Tota familia occurret; hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam.