8 Cic. Phil. 12, 19–22
19Proficiscantur legati optimis ominibusominibus bn2s2v: hominibus Vn1s1: omnibus t, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. Quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. Parcite oculis saltem meis et aliquam veniam iusto dolori date. Quo enim aspectu videre potero – omittoomitto Vb: mitto cett. hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est – sedsed (-t V2) V2b: et V1: om. cett. quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones? Adeone me ferreum putatis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bonade meis bonis D donare se dixit PetusioPetusio Müller (cf. xiii. 3): petissio V: pisidio t: pitisio b: praesidio ln Urbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec Antoniana saxa proiectus est. 20An L. Antonium aspicere potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem. Atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituramipsum credituram V: ipsum crediturum b putavit. Non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duoduo Vt: duos cett. (ita mox) praetorespraetores] non tr. pl. add. codd., del. Garatoni (cf. xiii. 26), non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. PlancumT. om. D. Non possum animo aequo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit fastidio meo, sed caritate rei publicae. 21Sed vincam animum mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potueropotero tv frangere, occultabo. Quid? vitae censetisne, patres conscripti, habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. Is enim sumsum V: est bnsv: om. t, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis, sententiis, periculis etiametiam Vt: etiam perfecerit cett. quae plurima adiiadii om. D propter acerbissimum omnium in me odium impiorum perfecerimperfecerim V: permefecerim t: pertulerim cett. ut non obstaremobstarem Vtv: -rent bn rei publicae, ne quid adrogantius videar dicere. 22Quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis?