6 Cic. Phil. 12, 12–14
12 ↷Quod si ea quae decrevimus obruere volumusvolumus om. V1, num etiam memoriam rerum delere possumus? Quando enim obliviscetur ulla posteritas cuius scelere in hac vestitus foeditate fuerimus? Ut centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis eluatureluatur bn2: elevatur V: eluitur n1stv, num eluielui V: ęui t: eius cett. praedicatio crudelitatis potest? Ut media praeteream, quae vetustas tollet operum circumcirca D Mutinam taetra monumentamunimenta D, sceleris indicia latrocinique vestigia? 13Huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habemus, per deos immortalis! quod remittamus? An Galliam ultimam et exercitum? Quid est aliud non pacem facere, sed differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere etiam victoriam? An ille non vicerit, sisi om. V quacumque condicione in hanc urbem cum suis venerit? Armisarmis venerit D nunc omnia tenemus; auctoritate valemus plurimum; absunt tot perditi cives, nefarium secuti ducem; tamen eorum ora sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre non possumus. Quid censetis, cum tot uno tempore inruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne nos nostris consiliis victos in perpetuum fore? 14Ponite ante oculos M. Antonium consularem; sperantem consulatum Lucium adiungite; supplete ceteros neque nostri ordinis solum honores et imperia meditantis: nolite ne Tirones quidem Numisios etNumisios et Faernus: numisioste V: nũmisios et nt: nonmusios sed s: nomisios b Mustelas SeiosSeios V1bt: Seiosve cett. contemnere. Cum eis facta pax non erit pax, sed pactio servitutis. L. Pisonis, amplissimi viri, praeclara vox a te non solum in hoc ordine, Pansa, sed etiam in contione iure laudata est. Excessurum se ex Italia dixit, deos penatis et sedes patrias relicturum, si – quod di omen averterintaverterint Faernus: averterit V: averterent bv: avertent t: avertant ns! – rem publicam oppressisset Antonius.