4 Cic. Phil. 12, 9–10
9Quidquis s enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare? Quid autem hoc iniustius quam nos inscientibus eis qui bellum gerunt de pace decernere? nec solum inscientibus sed etiam invitis? An vos A. Hirtium, praeclarissimum consulem, C. Caesaremet C. Muretus, deorum beneficio natum ad haec tempora, quorum epistulas spem victoriae declarantis in manu teneo, pacem velle censetis? Vincere illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen non pactione, sed victoria concupiverunt. Quid? Galliam quo tandem animo hanc rem audituram putatis? Illa enim huius belli propulsandi, administrandi, sustinendi principatum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam imperium, secuta armis, viris, pecunia belli principia firmavit; eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit; exhauritur, vastatur, uritur: omnisuritur, omnis s, Ferrarius: uritur omnis. n, ed. R aequo animo belli patitur iniuriasiniurias Ferrarius: iniuriam codd., dum modo repellat periculum servitutis. 10Et ut omittam reliquas partis Galliae – nam sunt omnes pares – Patavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros duces adiuverunt. Fecerunt idem reliqui qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est communicata cum eisiis ns, Halm: is t: his b re publica fidelis esseesse Poggius: om. D, qui etiam expertes eius fidem suam semper praestiterunt.