12 Cic. Phil. 12, 27–30
27 ↷Possumusne igitur in Antoni latrocinio aeque esse tutituti b: ut hi v: uti t: ut s1: si hic s2: sic n? Non possumus; aut, si ceteri possunt, me posse diffido. 28Quod si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? In nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. Reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. Ergo erimus in castris, meaquemea quidem Halm ad omnia postulata una sententia; quam cum hic vobis audientibus dixero, isseisse scripsi: isse et codd. (cf. ii. 78, 89), redisse me putatote: legationem confeceroconfecero b: confero cett.. Omnia ad senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. Neque enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. Quae cum agam in consilio non nullisnon nullis Poggius: ñulis ns: nullis btv, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet? Facite hoc meum consilium legiones novas non improbare; 29nam Martiam et quartam nihil cogitantiscogitantis Madvig: cogitatis t: cogitetis cett. praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certocerto Orelli: certe codd. scio: quid? veteranos non veremur – nam timeri se ne ipsi quidem volunt – quonam modo accipiantquonam modo accipiant t: sed quo. m. accipient (-ant v) cett. severitatem meam? Multa enim falsa de me audierunt; multa ad eos improbi detuleruntimprovide detulerunt D: corr. Poggius, quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. Sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes. 30Horum ego cogitationem non vereor; impetum pertimesco. Haec quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? Cum enim et vestram auctoritatem meo moremeo more] meo me more t: et meo me more nsv: more meo b defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui invident extimescendi. Custodiatur igitur vita rei publicae mearei p. (r. p.) mea t: r. p. eaque b: mea r. p. eaque ns, quoad vel dignitas vel natura patietur, patriae reservetur, mors autaut (post mors) π, Faernus: autem cett. necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. Haec cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. Omnino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non periculo meomeo periculo t, sed utilitate rei publicae metiar. De qua mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum quod maxime interesse rei publicae iudicaro.