11 Cic. Phil. 12, 26–27
26 ↷Haec ego in urbe provideoprovideo] providero b: praevideo cett.: facilis est circumspectus unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. Num idem in Appennini tramitibus facerefacere om. t potero? in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis legationis attendere. Sed effugi insidias, perrupi Appenninum: nempe in Antoni congressum conloquiumque veniendum est. Quinam locus capietur? Si extra castra, ceteri viderint: ego me vix tutome vix tuto (tutum Halm) futurum Müller ex Halmii coni.: me vi ac toto futurum t: mortem actutum (acutum b: actuum n1) futuram bnv futurum puto. Novi hominis furorem, novi effrenatam violentiam. Cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus atque impias abstinebit. 27Memini conloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibusdissidentibus t: dissentientibus bnv civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra conlocutus est: quoquo btv: quod ns quidem diedie supplevi (tempore suppl. Ernesti) memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. Quem cum Scato salutasset, „Quem te appellem?“ inquit. At ille „Voluntate hospitem, necessitate hostem.“ Erat in illo conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. Non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter Cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iurede iure t: et de iure cett civitatis leges inter se et condicionesleges inter se et condiciones Garatoni: legis inter se condiciones codd. contulerunt. Non tenuit omnino conloquium illud fidem: a vi tamen periculoque afuit.