10 Cic. Phil. 12, 24–26
24Hisce ego viis me committam qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer, ire non sum ausus? Domesticis me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. Itaque in urbe maneomaneo om. δ, Naugerius (1), sisi bv: sisi t: si sic ns licebit, manebo. Haec mea sedes est, haec vigilia, haec custodia, hoc praesidium stativum. Teneant alii castra, gerant resgerant res Orelli: regna tres t: regna res cett.: regant res Schütz bellicas; occiderintocciderint scripsi: oderint codd.: fuderint Faernus hostem; nam hoc caput est; nos, ut dicimusdidicimus Gruterus semperque fecimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. Neque vero recuso munus hoc: quamquam populum Romanum video pro me recusare. Nemo me minus timidus, nemo tamennemo tamen Halm: nemotã t: nemo cett. cautior. Res declarat. Vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt. Itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunt: me salvum adhuc res publica conservavit sibi. Timide hoc dicam; scio enim quidvis homini accidere posse – verum tamen semel circumsessuscircumsessus] -cisses t: -saeptus Faernus lectis valentissimorum hominum viribus cecidi sciens ut honestissime possem exsurgere. 25Possumne igitur satis videri cautus, satis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculosotam periculoso t commisero? Gloriam in morte debent ei qui in re publica versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vituperationem relinquere. Quis bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et civis et viri? At suntat sunt n: adsunt s: assunt btv qui dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. Etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda. Quis enim audeat luciluci bn1 (-e n2) s2v: duce s1: om. t, quis in militari via, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? Haec neque hoc tempore neque in me valent. 26Non modo enim poenam non extimescetextimescit codd.: corr. Naugerius (1) qui mihi vim attulerit sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus et praemia.