9 Cic. Phil. 11, 20–23
20 ↷Sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. Etsi quis potest refragari non modo non petenti verum etiam recusanti? Illa vero, 21patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. Dicam cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibusconsulibus om. D sit videte. Cum consul designatus obsideatur, cum in eocum in eo V: in eo t: in eoque bns liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus quo bello de dignitate, de libertatede libertate V: libertate D, de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur? At vero ita decernunt „ut liberato Bruto“: 22id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. Ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. Quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virumad virum] hic deficit V (in extrema pagina), cf. ad § 17 fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogitcogit ns: coget bt te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. Si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. Quod quoniam fieri non potest, isto teisto te Halm: istoc (isto n2) codd. animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare. 23Facis tu id quidem et eo maxime incumbis, intellegointellego bt: om. ns: ut intllego Halm; duas tamenistud o, ed. R res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. Incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ullaulla n2: ullam cett. ex parte curam transferre debemus.