3 Cic. Phil. 11, 6–8
6 ↷Imaginem M. AntoniM. om. D crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa effictaefficta cod. Vrsini: effecta VD est; ab hocab hoc illa D Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. Num leniorem quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? Mihi quidem et ille pervenisse videtur quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esseesse Vrsinus: es V1: est V2D partem relicturus. 7Ponite igitur ante oculos, patres conscripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animosnostros animos V, Servius ad Aen. ii. 407: animos nostros (uestros s) D necessariam: nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret quam quae res esset audisset; furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vinclavincula D, verbera, eculeum, tortorem carnificemquecarnificem tortoremque D Samiarium: quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. Est enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si eveneritsi evenerit del. Ernesti (tuetur numerus). Maioris omnino est consili providere ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferreferre] si evenerit add. codd.: ego delevi. 8Ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis – quamquam eius numquam particeps fuitfuit cod. Barbadorii: fuerit VD – ut suam insatiabilem crudelitatem exercueritexacuerit D non solum in vivo, sed etiam in mortuo; atque in eius corpore lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paveritpaverit Ferrarius: pavit codd.: fort. mortuo: itaque ... pavit (cf. Zielinski, p. 215) suos.