13 Cic. Phil. 11, 32–35
32Hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. Animus is estis est bt: ipse ns: fort. ipsius est quem videtisvidistis Ferrarius; copiae quas audistispost audistis aliquid intercidisse putat Madvig, velut primum legiones Q. Marci, deinde L. Stati, fortes et constantesfortis et constantis Ferrarius viri, qui ne vivo quidem Trebonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivissentsivisset cod. Amst., et codd. Ferrarii. Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto neprofecto ne Christ: profectione t: profectus ne bns dici quidem se legatum Dolabellae volet. Est Q. Caecili Bassi, privati illius quidem, sed fortis et praeclari viri, robustus et victor exercitus. 33Deiotari regis et patris et fili et magnus et nostro more institutus exercitus; summa in filio spes, summa ingeni indoles, summa virtussumma virtus δ: summaque v D (cf. Zielinski p. 215). Quid de patre dicam? cuius benevolentia inbenevolentia in s: -tiã n: -tia bt populum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis verum etiam dux copiarum suarum. Quae de illo viro Sulla, quae Murena, quae Servilius, quae Lucullus, quam ornate, quam honorifice, quam graviter saepe in senatu praedicaverunt? Quid de Cn. 34Pompeio loquarloquor t? qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum fidelem populo Romano iudicavit. Fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis: ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. Secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra ac Deiotarus sensit victoria belli iudicaritdiiudicarit Halm. Quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. Ad has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent. 35Neque vero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantumtantum Ferrarius: tanti codd. eius in Syria nomen atque Phoenice est.