12 Cic. Phil. 11, 27–31
27 ↷Num igitur Brutus exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? Neque enim est in provinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres; equitatum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitumoblitum] obstrictum mg. Crat., cf. §§ 14, 29 hostem sua sententia iudicavit. Nam ni ita esset, quo iure equitatum aa n2s: om. bn1t consule abduceret? 28Quid? C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus, nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet Syria Dolabellam? Qua lege, quo iure? Eo quod Iuppiter ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent legitima et iusta haberentur. Est enim lex nihil aliud nisi recta etet Poggius: etiam D a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens contraria. Huic igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines legibus scriptis uterentur, eis vero oppressis suamsuam ed. R: sua codd. lege naturae. 29Sed ut ea vestra quoque auctoritate firmeturea... firmetur Ferrarius: ex... firmetur codd.: ea... firmentur Bake, censeo: cum P. Dolabella quique eius crudelissimi et taeterrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt hostes populi Romani a senatu iudicati sintsunt D: corr. Poggius, cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is qui omnia deorum hominumque iura novo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat, 30senatui placere C. Cassium pro consule provinciam Syriam obtinere, ut qui optimo iure eam provinciam obtinuerit, eum a Q. Marcioeum a Q. bt; eumque a (om. a n1s) ns Crispo pro consule, L. StatioStatio Ferrarius: stato b: statu st: statilio n Murco pro consule, A. AllienoA. n, Ferrarius: at s: ab bt legato exercitusexercitus ns: exercitum bt accipere, eosque ei tradere, cumque eis copiis et si quas praeterea paraverit bello P. Dolabellam terra marique persequi. Eius belli gerendi causa quibus ei videatur navis, nautas, pecuniam ceteraque quaeceteraque quae n2: ceteraque n1s1t: cetera quae s2: ceteraque omnia, quae b ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque habeat, utique, quamcumque in provinciam eius belli gerendi causa advenerit, ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit quam eius erit qui eam provinciam tum obtinebit, cum C. 31Cassius pro consule in eam provinciam venerit; regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. Itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum populumque Romanum eorum offici non immemorem futurum. Utiqueutque ns C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referantferant codd.: corr. Naugerius (1). Interea provinciae ab eis aa b: om. nst quibus obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto successum sit.