9 Cic. Phil. 10, 17–19

17 ↷Desinant igitur aut ei qui non timent simulare se timere etet t: set V: sed bns prospicere rei publicae, aut eiei D: hi carte V: hi cauti coni. Halm qui omnia verentur nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia. Quae, malum! 18est ista ratio semper optimis causis veteranorum nomen opponere? Quorum etiam si amplecterer virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem ferre fastidium. Atat] an V2 nos conantis servitutis vinclavincula nt rumpere impediet si quis veteranos nolleid nolle D dixerit? Non sunt enim, credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma capiant; nemo est praeter veteranos milites virvir om D qui ad servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest igitur stare res publica freta veteranis sinesine veteranis, freta Pluygers magno subsidio iuventutis. Quos quidem vos libertatis adiutores complecti debetis: servitutis auctores sequi non debetis. 19Postremoerumpat enim aliquando vera et me digna vox!si veteranorum nutu mentes huius ordinis gubernabunturgubernabantur s: gubernantur l omniaque ad eorum voluntatem nostra dicta factafactaque D referenturreferuntur V, optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servitute potior. Omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam necessaria: ecquodnamecquodnam] etquodnam D: etquenam V principium optatiusoptatius scripsi: putatis codd. (cf. iii. 17, vii. 7, Sest. 47) libertatis capessendae? An, cum illum necessarium et fatalem paene casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? Tota Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus.