8 Cic. Phil. 10, 16–17
16Si ipse viveret C. Caesar, acrius, credo, acta sua defenderet quam vir fortissimus defendit Hirtius, aut amicior causae quisquam inveniri potest quam filius? At horum alter nondum ex longinquitate gravissimi morbi recreatus quicquid habuit virium, id in eorum libertatem defendendam contulit quorum votis iudicavit se a morte revocatum; alter virtutis robore firmior quam aetatis cum istis ipsis veteranis ad D. Brutum liberandum est profectus. Ergo illi certissimi idemque acerrimi Caesaris actorum patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt, quos veterani sequuntur; de libertate enim populi Romani, non de suis commodis armis decernendum vident. 17Quid est igitur cur eis qui D. Brutum omnibus opibusopibus Vb: copiis nst conservatum velint M. Bruti sit suspectus exercitus? An vero, si quid esset quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, aut, si videret, non laboraret? Quis autquis aut V1: quis illo aut Cus.: quis autem (aut ñ t) cett sapientior adsapientior aut ad V: sap. aut acutior ad coni. Halm coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior? Atquiatquin V (cf. Neue ii. 962) huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. Praecepit oratione sua quid decernere nos de M. BrutoM. om. D, quid sentire oporteret, tantumque afuitafuit Halm: fuit V: abfuit (aff. t) cett. ut periculosum rei publicae M. BrutiM. om. V putaret exercitum ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. Scilicet hoc Pansa aut non videt – hebeti enim ingenio est – aut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est.