7 Cic. Phil. 10, 14–15
14 ↷Ab hoc igitur viroviro om. D quisquam bellum timet qui, ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in bello vigere maluit? Quamquam ille quidem numquam iacuit nequenec D hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest. Erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium; tantum autem aberat a bello ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. Itaque illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen idem moderationem patientiamque mirantur.
15Sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. Timere se dicunt quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere. Quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. Nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponaturponatur V1? At enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. Magisne quam Decimi? Equidem non arbitror. Etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eoeo hic inser. Müller, ante tamen Naugerius (2): cõ ante Brutorum hab. V iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eoeo V: illo D rem illam dicebant fieri debuissedecuisse D. Quid ergo agunt nuncnunc agant D tot exercitus nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? Ei, credo, qui C. CaesarisC. om. D (ita mox) res actasres actas] acta Pluygers everti, qui causam veteranorum prodi volunt.