6 Cic. Phil. 10, 12–14
12 ↷Quod si ipsa res publica iudicaret aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret? Alter advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum ut, quacumquequacunque bns: quocunque V: quocum t iret, omnia vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur; alter eam legemsibi legem D sibi statuerat, ut, quocumque venisset, lux venisse quaedam et spes salutis videretur. Denique alter ad evertendam rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. Nec vero nos hoc magis videbamus quam ipsi milites a quibus tanta in iudicando prudentia non erat postulanda. 13Cum VII cohortibus esse Apolloniaeesse Apolloniae Vb (-io b): isse Apolloniam ns: Apolloniam t scribunt n2 scribit Antonium, qui iam aut captus est – quod di duintdi duint Halm: di dent V2bns: dicit V1: didicit t! – aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit ne contra senatus consultumsen. cons.] se D fecisse videatur. Dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium dignumque ipso etet ipso D maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. Legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. Equitatus qui in Syriam ducebatur bipertito alter eum quaestoremalter eum quaestorem V: alterum D a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravitategravitate om. D, constantia a legato SyriacoSyriaco del. Pluygers abduxit. P. autem Vatinius qui et anteaqui est antea D iure laudatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit. 14Tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyricum, tuetur Graeciam: nostrae sunt legiones, nostra levis armatura, nosternoster (ante equit.) bnt: nostra V: nostri s equitatus, maximeque noster est Brutus semperque noster, cum sua excellentissima virtute rei publicae natus tum fato quodam paterni maternique generis et nominis.