3 Cic. Phil. 10, 6–7
6 ↷Hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonisbonis Vb: bonos nst obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit non relinquetur? Quam ob rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: audi viros bonos, quibus multis uterisuteris multum D; loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honorisfort. honoris amplissimi (clausulae gratia) nomen obtinebis. An vero hoc pro nihilo putas in quo quidemequidem D pro amicitia tuamtua D vicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror.
Legiones abducis a Bruto. Quas? nempe eas quas ille a C. Antonia C. Antoni Muretus: a Catonis V: ab Antonii D scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. Rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum viderividere Cobet. 7Vos autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis etdeserueritis et del. Faernus prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitiscui favebitis om. V? nisi forte eos qui diadema imposuerint conservandos, eos qui regniregni V et Nonius p. 404: regis D nomen sustulerint deserendos putatis. Ac de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata est. Tantamne patientiam, di boni! tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbanusurbanus D: urbis V (cf. ix. 16) esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae.